Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)
cientes presencium auctoritate confirmamus. Dátum apud Monasterium Sancti Jacobi de Selcz in crastino Octauarum Natiuitatis Domini anno eiusdem M° CC° septuagesimo quinto. (Eredetie a sz. mártoni főapátság levéltárában.) 28. IV. László király a szenvedett károk tekintetéből több veszprémi telket adományoz a veszprémi káptalannak. 1275. Ladislaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christiane fidei cultoribus presentibus pariter et futuris, presentes litteras inspecturis salutem in salutis largitore. Quoniam seculi Principibus, quibus plurima largitus est Deus, quosque potentatibus prefecit plurimorum, optima rerum jure scripto censetur esse mensura, in Sacrosanctam Matrem Ecclesiam largicionis titulo inmensitas conquisita, in bis potissimum, iu quibus non tam mere liberalitatis, quam pocius talis donacio dampnorum jam datorum incidit in rempensam. Hinc est, quod cum nuper nos exercitu valido innumerosa multitudine Regni nostri nobilium copioso per Wesprimiensis Ecclesie possessiones et predia transitum fecimus, eadem Venerabilis Wesprimiensis Ecclesia in suorum spoliacione, prediorum desolacione omnium et combustione damna perplurima est perpessa; quare nos de omnium Baronum nostrorum induccione, consilio benevolo, et assensu in repensam aliqualem, licet non plenam, octo mansiones castrensium in suburbio Wesprimiensi cum omnibus suis possessionibus, terris, et sylvis; quorum castrensium nomina sunt bee: Gede, Voska, Syk, Thomas, Bűbe, Buthus, Michael, et Iwanka; item trés mansiones bacciniferorum Ducalium in eodem Wesprimiensi suburbio constitutas, quorum