Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)
Christianas babent nutrices, usuras patenter exercent, et eas indigentibus aggravant ultra modum, iu tantum ut iní'ra annum excedant ipsam sortem ; publica exercent officia , thelonarii, monetarii íiunt, et cum alias sint infideles, fidem rninimam eciam in hiis servant. Furatos calices, vestes sacras, nec non et libros recipiunt a furibus, et servaut : et cum sic acceptos cogantur restituere Christiani, si apud eos fortassis inveniantur, Judei eos restituere non coguntur. In hiis omnibus, que Vestre scripsimus Sanctitati, si diminuti forsan vei superflui invenimur, petimus, ut vestra discretio parcat nobis . Voluistis autem, ut vobis cum omni cautela et diligencia scriberemus, quod sine dubio nobis ipsis necessarium arbitramur ; quoniam si littera ista de nomine nostro ad aliorum manus, quam ad vestras perveniret, scimus, quod persecucionis scandalum evadere non possemus. IV. László király Hypolit gróf fiainak adományozza Ljudaföld nevü három ekényi földet. 1273. Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame , Seruie , Gallicie, Lodomerie, Cumanie , Bulgarieque Rex vniuersis Christi fidelibus presencium noticiam habituris, salutem in salutis largitore. Regie benignitatis sublimitas recto pensans libramine merita singulorum, et maximé illorum, quos sicut generosi sanguinis alta nobilitas et niorum innata probitas, sic et approbate fidelitatis constancia ac stenuorum actuum experiencia efficiunt digniores, dum eos digne retribucionis beneficio refocillat, dum eis largitur quod merentur, multorum mentes ad fidelitatis florem excitat, et ad benemerendi studia fideliter obsequeutibus prebet et prestat (Theiaer id. m, 1. köt. 306. 1.) 1.