Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)

Fúrna de média vinea similiter quinto anno viginti quinque denarios. Item Nycolaus filius Petri quinque anno similiter viginti quinque denarios. Item Chede carnifex similiter viginti quinque denarios anno tercio. Item Nycolaus filius Pauli qua­draginta denarios anno tercio. Item Jurd anno quarto viginti quinque denarios. Item Boch et Stephanus quinquaginta de­narios anno quarto. Ita videlicet, quod íotam istam solucio­nem in octauis Sancti Mychaelis Archangeli in autumpno facere tenebuntur, et si facere recusarent, cum duplo soluere teneantur, sicut ad hoc se firmiter obligarunt spontanea vo­luntate. Prefatas ergo vineas ipsi et sui heredes heredumque successores sub eadem libertate vendere inter ipsos valeant atque possint; ita eciam, quod si vinee memorate inculte re­manerent, iterato nobis deuoluentur possidende. Dátum anno Domini M° CC° octoagesimo nono. Paulo Custode nostro, Clemanno sacerdote, Benedicto Cantore existentibus. (Az esztergami káptalannak 1289. XV. Kai. Julii alatti megerősíté­séből, a veszprémi káptalan 1353. Oculi vasáruapján kelt átirata sze­rint, mely a sz. mártoni főapátság levéltárában őriztetik.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom