Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)

tum est in hominibus sive spiritualibus sive secularibus, horrentes iuga superiorum , in Regum electionibus, et eciam Prelatorum, aut tales eligunt, quos eis subesse oporteat potius quam preesse, aut in diversos dividunt vota sua, duabus forsan de causis; ut plus emungant a pluribus quam ab uno; aut ideo, ut si voluerit unus procedere per rigorem iusticie, contra ipsum per alium se defendant. Ecce, páter et domine reverende, exemplum huiusmodi co­ram vestris oeulis est et nostris iam preteritum et iam in­stans; preteritum in eleetione Regis Yspanie et Comitis Ri­chardi; et nunc Regis Yspanie et Comitis Rudolphi. Hoc ideo vobis scribimus, quia in littera prima, quam de Concilio scripsistis super uno principali articulo celebrando, qualiter subveniatur terre sancte, eadem subventio iam debilitata vi­deatur, cum Imperii turbatio penitus turbet eam ; cuius re­formationis cosilii credimus esse summám, quod talis, si fieri possit, per vestrum consilium baberetur Imperátor , consilio Concilii adiuvante, qui potenter, ordinata pace in mundo, posset esse huius executor negotii propria persona. Certe, domine reverende, si audemus dicere, videtur, quod tam spi­rituales quam seculares Imperatoris potentiam iam abhor­rent. Volunt quidem per Spiritum Sanctum benignitatem Im­peratorum habere, et per unigenilam sapientiam Dei Patris Imperatorem eligere sapientem; sed quasi personam tertiam abnegantes, potentiam ipsam horrent; cum tamen velle et scire nihil valeant sine posse , et magis expediens videatur, quod unius potentia , etiamsi aliquantulum malignari vellet, malignitatem aliorum nichilominus compescendo toleraretur quam si sine compescente insolescerent universi. Illius sal­tem malignitatem mors deleret unius, plurium insolentiam de facili delere non posset, cum iam in consvetudinem deve­nisset. Hec de Regno Alemanie sufficiant, quamvis in eis exprimendis nosdiminutos potius quam superfluos reputemus. Confinia vero Regni circa termiuos nostros hec sunt : Ungaria, Ruschia, Lethovia et Pruscia Hec vero sunt pericula a Regno Ungarie Christianitati imminentia : Primum quod in ipso Regno Cumani manute­nentur, qui non solum alienigenis, sed etiam ipsius Regni in­colis atrociter sunt infesti, et modo apud alios minus solito

Next

/
Oldalképek
Tartalom