Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)

tore ipsius inita federa tanto efficacius tuam debet Excellen tiarn hoium consideratio invitare, quanto iudicium est de pre­terito certius, ea per ipsum non esse haeteiius violata, et de futuro verisimilius eredi potest, nec imposterum violanda. Adicit autem ad servande a te huiusmodi observationis in­stantiam : quia si quis in eodem geuitore vei eius subditis forsan argui possit excessus, idem Rex L. ad emendationem cum debite satisfactionis promptitudine iuxta conventiones in federibus predictis adiectas dicitur esse votivus. Et quia nec gloriosum foret Celsitudini Regie, nec glorie Regali, ma­gnificum in pupillum insurgere, aut etatem tam teneram im­pugnare : ideoque Serenitatem Regiam monemus, rogamus et bortamur in Domino Jehsu Christo, in remissionem tibi peccatorum suadentes, quatenus predictas conventiones di­ligenter observans, ab omni memorati Regis L. suorumque offensa et iniuria studeas penitus abstinere, in hoc non so­lum eiusdem Regis L., et carissime in Christo tilie nostre Ysabelle consortis ipsius, nate carissimi in Christo filii no­stri . . . Regis Sicilie Illustris, etati defenens, sed ad eundem Regem Sicilie, virum quidem tante excellentie ac virtutis, cui Celsitudini tue utile fore credimus in sinceritate caritatis uni­ri, prout te decet, attendens, nostrisque monitionibus, que honorem etiam tuum respiciunt, cum tue Magnitudini con­gruat premissa servare, taliter acquiescens, quod ad tua com­moda memorati Regis Sicilie animum attrahas, et apud nos proinde augmentum tibi favoris acquiras. (Theiner id. m. I. k. 306. 1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom