Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)
pam X. predecessorem nostrum, ordinem presbiteratus non receperat iní'ra annum, propter quod erat inhabilis ad huiusmodi confirmationis beneficium obtinendum, inbibuisse tibi dieitur, ne die am eleetionem aliquatenus confirmares, sic que pretextu inhibitionis huiusmodi dicta Waradiensis Ecclesia .vacationis incommoda compellitur experiri. Cum itaque, sicut asseritur, dicta Ecclesia de Castroferreo non Pa rochialis, sed Collegiata existat, ita quod ad Preposituram ipsam se dicta constitutio, que tantum de Parochialibus Ecclesiis et assumptis ad ipsarum régimén loquitur, non extendit, pro parte dictorum Electi et Capituli fűit nobis humiliter supplicatum, ut providcre super hoc de benignitate Sedis Apostolice curaremus. Nos autem predicte Waradiensi Ecclesie, ne ulteriori vacationi subiaceat, paterna vok-ntes sollicitudii e providcre, fraternitati vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus veris exis<entibus supradictis, tu, predicte Archiepiscope, cum eorum altero, si omnes hiis exequendis nequiveritis interesse, inquisita de modo electionis ac studiis eligentium, ac Electi meritis diligentius veritate, si dictam eleetionem inveneritis alias de persona ydonea canonice celebratam, auctoritate nostra confirmetis eandem, facientes a suis subditis eidem Electo reverentiam et obedientiam debitam exhiberi, ac nichilominus tu , prefate Archiepiscope, adiunctis tibi duobus vei tribus Episcopis, gratiam et communionem Apostolice Sedis habentibus, predicto Electo munus consecrationis impendas. Alioquin eadem electione rite cassata, extunc celebranda electio predicte Waradiensis Ecclesie ad eos, ad quos de jure pertinet, dcvolvatur. Dátum apud Urbem-Veterem XIIII. kalendas Julii, Poutificatus nostri anno secundo. (IV. Márton pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 350 1.) HONUM. HÜNO. HIST. DIPL. — 9. 16