Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)
39. IV. László király a Duna szigetén fekvő szent Pantaleoni monostort, melyet jogtalanul a sz. Katalin apáczazárdának adományozott volt, birtokával együtt urainak, Gabrian mester fiainak adja vissza. 1277. Ladislaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Kame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiaui tenore presencium volumus peruenire, quod cum propter cultum Diuini nominis monasterium Sancti Pantaleonis, situm in Insula Danubii, ad peticionem sororum Sancte Katharine de valle Sancte Marié, quia vacuum erat et omnibus bonis dcstitutum, ipsis sororibus contulissemus, ignorantes de jure et hereditate Dominici, Jacobi et Gabriani filiorum magistri Gabriani extitisse. Quia tamen postmodum per Barones nostros et vniuersos Regni nostri Nobiles constitit euidenter,quod ipsum monasterium cum omnibus possessionibus,populis et suis pertinencijs jure hereditario ad predictos filios magistri Gabriani pertinebat, fidelitatibus et seruiciis eorundem consideratis, que nobis indefesse, cum Regnum nostrum inopinata calamitate opprimeretur, non tam per bellum intestinum, quam per potenciám Regis Boemorum, qui per astuciam sue peruersitalis municiones seu castra Regni nostri occuparat, impenderunt ] maximé in expugnacione castri Jauriensis, vbi ijdem fuerunt per ictus lapidum et sogittarum letaliter vulnerati, de consilio Baronum et Regni nostri nobilium predictis Dominico, Jacobo, et Gabriano filijs magistri Gabriani, dictum monasterium cum omnibus possessionibus, populis et aliis pertinenciis restituendum duximus et reddendum ; reuocantes collacionem seu. donacionem factam per literas nostras vei priuilegium sororibus Beate Katherine memoratis. In cuius rei memóriám et perpetuam firmitatem presentes coucessimus lite