Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

Jauriensem seu eius legitimum procuratorem, dicens: quod iicet Archidiaconatus Supruniensis, qui per mortem magistri Sauli vacavit, cum capellis et aliis suis iuribus et pertinen­tiis, sicut idem magister Saulus tenuerat, eidem magistro Ireneo canonice sit collatus anctoritate Apostolica; tamen dictus Episcopus de facto, licet de iure non posset, in elusio­nem mandati Apostoliéi prefatum Archidiaconatum Supru­niensem Petro et Paulo nepotibus suis, capellas vero Hectori suo clerico et Custodi Ecclesie Jauriensis, ut dicitur, contulit in grave dampnum et preiudicium magistri Irenei predicti, propter quod idem magister Ireneus ad Sedem Apostolicam legitime appellavit: unde petit collationem predictam, que dicitur esse facta per dictum Episcopum dictis suis nepotibus et clerico, ac processum per eundem Episcopum super hoc habitum irritari, cassari, cassum, nullum et irritum nuntiari. Item petit dictum Episcopum sibi in dampnis et expensis factis et iuteresse occasione predictorum, que omnia extimat centum marcas argenti, condempnari, et expensas facienclas protestatur salvo iure etc. Item petit contra eundem Episco­pum dicens, quoddominus Colocensis Archiepiscopus dictum Episcopum excommunicavit et excommunicatum publice nunciavit auctoritate Apostolica, pro eo quod impedivit, tur­bavit et molestavit, et se minus iuste opposuit dicto magistro Ireneo super Archidiaconatu predicto et capellis; sed dictus Episcopus Jauriensis excommunicationem bibens ut aquam, Divina celebrare, immo prophanare presumpsit, et presumit in anime sue periculum et scandalum plurimorum: unde pe­tit predictam excommunicationis sententiam aggravari in eundem Episcopum, et suspendi ab administratione spiritua­lium et temporalium usque ad satisfactionem condignam, et eundem Episcopum canonica pena puniri, salvo iure etc. Lite igitur super eisdem libellis legitime contestata coram nobis, exhibitis hinc inde ac inspectis processibus, actis, munimentis et rationibus coram nobis, et auditis, que eedem partes dicere ac proponere voluerunt, consideratis, que ad pacem, tranquillitatem et bonum statum utriusque partis provenirent, taliter inter easdeni partes in scriptis sen­tentialiter ordinamus, arbitramur, laudamus, componimus, pronunciamus, precipimus et mandamus. In primis videlicet 5*

Next

/
Oldalképek
Tartalom