Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

quod degentes sub eorum tyrampnide libentius metas mortis eligerent, quam sic vivendo tauta subire genera tormento­rum. Exurgant itaque fidei zelatores ad defeosionem dicte regionis, eiusdem redemptoris martyrio consecrate, nec ad id tepescant eorum animi, sed ferventibus desideriis accen­dantur. Iloc enim ipse Dei filius inter cetera sollicitudinis humane servitia gratissimum reputat, et ob id illa rependit premia, que principaliter affectare debemus et petere, dum in valle positi presentis miserie, indulta nobis excurrimus tem­póra servitutis. Cum igitur de te, quem habere credimus ti­morem Domini et amorem, quique multiplicibus donis virtu tum preditus, laudabiliter scis et vales profieere, ubi labores impendis, magnam in Domino fidiiciam habeamus, sperantes, ut in prosecutione presentis negotii constauter militans, illud efficacibus studiis et pleuis debeas affectibus promovere, fra ternitatem tuam rogamus et hortamur attente, in remissio­nem tibi pcccaminum iniungentes, quatenus huiusmodi pre­dicte terre statum Christi fidelibus in Regno Ungarie per te, vei per alium seu alios Ecclesiarum Prelatos et clericos, reli­giosos et seculares, cuiuscumque dignitatis vei ordinis fuc­rint, quos ad hoc ydoneos esse cognoveris, diligenter expo­nens, eisque proponens sollicite verbum Crucis, ipsos iuxta datam tibi a Domino gratiam inteutis inducas monitis, et se­dulis predicationibus exhorteris, ut cogitantes prudenter, quantum nunc indigeat ipsorum prefata terra succursu, ad subventionem eius promptis inteudant animis et viribus totis exurgant, crucisque suscepto siguaculo, iiluc spiritualibus armis et materialibus premuniti, de Divina quoque sperantes potentia, cum festinationc procedant. Et ut circa id eo liben­tius et animosius intendant, quo exinde dona spiritualia tem­poralibus proculdubio preferenda perceperint potiora ; nos de Omnipotentis Dei misericordia, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, et illa, quam Deus no­bis, licet indiguis, ligandi atque solvendi contulit postestate, omnibus vere peniteutibus et confessis, qui huiusmodi labo­rem iu propriis personis subierint, et expensis, plenam suo­rum peccaminum veniam indulgemus. Eis autem, qui non in propriis personis illuc accesserint, sed in suis dumtaxat ex­pensis iuxta facultates et qualitates suas viros ydoneos de-

Next

/
Oldalképek
Tartalom