Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

filios filiorum suoruin cum duobus nobilibus sibi consimilibus iurare fecimus super eo, quod illa terra, quam reambulaue­runt, fuerit ipsorum hereditaria, et per dictos populos domine Regine indebite occupata. Cum itaque diligentissima inquisi­cione facta, et recepta iuratoria caucione, ut prediximus, in­venissemus dictam terram de iure hereditario fuisse nobilium predictorum, eandem terram exclusis populis domine Regine de eadem, restituimus hereditario iure perpetuo possidendam, et metas, sub quibus ijdem nobiles possidere debeaut ipsam terram, fecimus eleuari. Mete autem hoc ordine distinguutur: Prima meta ipsius terre incipit a parte orientali iuxta fossa­tum Yztizal , ubi est meta sub arbore bykfa wolgariter di­cta ; de inde vádit versus septemtrionem, et venit ad unam arborem naar, sub qua est meta; de inde tendit versus oc­cidentem, et venit ad unam pirum, sub qua est meta; de inde adhuc eundo ad eandem plagam, venit ad unam metam ter­ream ; de inde venit ad arborem gertan, sub qua est meta; de inde procedit versus meridiem, et venit ad unam arborem gertan, sub qua est meta; de inde adhuc tendendo ad ean­dem plagam, venit ad unam arborem cerasi, sub qua est meta; de inde progreditur iterum ad meridiem, et venit in planicie ad unam metam terream; et abhinc tendit versus orientem et venit ad fluvium Yztizal, ubi est meta; de inde autem procedendo iuxta ipsum fluvium ad eandem plagam venit ad priorem vnam metam, et sic terminatur. In cuius rei memóriám et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras sigilli nostri et sigillorum sociorum nostrorum muni­mine roboratas. Dátum per manus Magistri Sebastiani Can­toris de Posoga, et Canonici Albeusis, Prothonotarij nostri, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo. Jegyzet. Eredetie bőrhártya, mellynek alul fölhajtott hasadékai­ból hat pecsét függött, de elenyészett. Másolta Horvát István. Érdy.

Next

/
Oldalképek
Tartalom