Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

vestra, qui aequo libramine filios et filias in se non despicit, confidentes, quod etiam nos sperantes de sua gratia non di­mittat. (Palacky u. o. 281.1.) 109. Kunegunda cseh királyné anyjának, Anna galicziai királyné­nak, egy, mint látszik Galicziában, kirabolt troppaui kereskedő ügyét ajánlja. 1267. körül. Miramur, mater et domina, qua excessuum commissione hoc apud Vestram Diiectionem demeruisse judicemur, (quod) indignas Vestra Maternitas nos fecerit visitandi per suas li­teras, quibus multum noster animus desiderat consolari. Gaudemus tamen, ut oportet, ex affectu caritatis debito, toto corde, toto animo, de universis vestris prosperitatibus et sa­lute; si haec per Divinam providentiam circa vos et vestros pro vestris desideriis prospere et salubriter disponuntur; sci­entes quod et nos, et maritus noster carissimus ac filia no­stra unica, per Divinam gratiam in ipsius Iaude pace tran­quilla fruimur et salute. Et quia in omni plenitudine favoris, amoris et gratiae prosecutione ex parte domini et mariti no­stri carissimi gratulamur, omni parte nobis et vobis ac ve­stris praecavere vellemus, ne hujus oppositum evenire posset nobis quomodolibet incidenter. Ecce enim ex querimonia la­crymabili valde cognovimus praesentium exhibitoris, non ul­timi civis carissimi domini et mariti nostri, Al. de Opavia, quod in terra vestra quidam de vestris comitibus ipsum mag ­nis et multis rebus ipsius spoliaverunt enormiter mobilibus et immobilibus; quas requirendo, quamvis magnas expensas fecerit, rehabere non potuit usque modo. Ad praecavendum ergo ampliori malo, quod ex hoc posset succedere, haee gra-

Next

/
Oldalképek
Tartalom