Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

prouiderint eligendum. Paci quoque et tranquillitati uestre paterna impo^terum sollicitudine prouidere uolentes, aucto­ritate Apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere , sanguinem fundere , bominem themere ca­pere vei interficere, seu violentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus Monasterio vestro concessas, nec non libertates et exempciones secularium exactionum a Regibus et Principibus vei aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis in­dultas, Apostolica auctoritate confirmamus et prcsentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino bominum liceat prefatum Monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vei ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integre con­seruentur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa suat vsibus omnino profutura, salua Sedis Aposto­lice auctoritate et Diocesani Episcopi canonica iustitia. Si que igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere ve­nire temptauerit, secundo tertioue commonita, nisi reatum suum con brua satisfactione correxerit, potestatis bonorisque sui careat dignitate, rcamque se Diuiuo iudicio existere de perpctrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo Corpore te Sanguine Dei et Diuini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo exaniine districte subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua iura seruaturis sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis pcrcipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. (P. H.) (Pápai jegy) t Ego Clemens Catholice Ecclesie Episcopus. f Ego Odo (?) Tusculanus Episcopus ss. t Ego Stephauus Prenestinus Episcopus ss. t Ego Episcopus ss. f Ego Ancherius presbiter Cardinalis ss. f Ego Gilbertus tt. Sancti Marci presbiter Car­dinalis ss.

Next

/
Oldalképek
Tartalom