Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

tes dedimus litteras sigilli nostri duplicis munimine robora­tas. Dátum anno ab incarnacione Domini 1266-0, Idibus Marcii, Regni autem nostri anno 25-o. (Az eredeti után ; Horvát István kézirataiból, ki ezen ományt 1266-ra teszi. Mi az 1260-ki évet helyesbnek tartjuk. L. Okmánytárunk II. kö­tetét 319.1.) 92 István ifjabb király békességet köt IV. Béla királylyal. 1266. Nos Stephanus Dei gracia junior Rex Ungarie, Dux Transilvanus, Dominus Cumanorum, innotescimus uniuersis presencium per tenorem, quod nos promisimus carissimo patri nostro, Bele Dei gracia Illustri Regi Ungarie, exhibere in omnibus reverenciam et obedienciam filialero. Idem quoque dominus Rex, cariseimus páter noster, recepit nos ad plenam dileccionem suam paternam et amorem sincerum, quo páter consvevit dilectum filium amplexari. Preter illa igitur, que primitus inter nos et ipsum patrem nostrum carissimum ordi­nata, statuta seu stabilita sunt, impresenciarum ordinamus mutuo consensu et communi voluntate, quod omnes causas tam civiles, quam eriminales, quas homines ad nos spectan­tes hominibus domini Regis , carissimi patris nostri, move­rint, vei homines ad ipsum Regem patrem nostrum spectan­tes moveriut contra nostros, nos ipsi, et non alii judices no­stri, aut Barones, cognoscemus et judicabimus, assidente nobis Barone eiusdem patris nostri, quem ad hoc specialiter duxerit deputandum. Similiter autem idem Rex, carissimus páter noster, omnes causas tam eriminales quam civiles in BUO Regno emergentes, que vei homines ad ipsum spectantes moverint contra nostros , vei econverso nostri moverint con­tra 8uos, ipse idem dominus Rex páter noster cognoscet, et iudicabit, et non alii sui judices vei Barones, assidente sibi

Next

/
Oldalképek
Tartalom