Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)
omnium soli perveniunt fidei Catholice professores, quamque Regis eterni benignitas post eius in alta celorum aseensionem mirabilem pervenire voluit suam eollentes beatissimam Deitatem. Si vero ipsi cor suum posuerint adamantem, ita ut nee igne caritatis, nec memória Dominice passionis, nec Divini verbi malleo confringantur, illumque contempnant agnoscere, sine cuius cultu celebri et devoto omnis labor amittitur ; et nunquam ad celi pátriám pervenitur; vos ex tunc contra huiusmodi baptizatos Cumanos ad observationem fidei compellendos, nec non contra reliquos universos, qui viam veritatis effugiunt et lucis aggregari filiis dedignantur, de Regno ipso eiusque finibus penitus expellendos, per vos et alios, in quorum Iabiis Divini eloquii gratia sit diffusa, verbum crucis tam in Ungaria, Polonia et Boemia, quam in Austria et aliis provinciis eidem Regno adiacentibus predicetis. Nos enim de Omnipotentis Dei misericordia et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere penitentibus et confessis, qui propter hoc, crucis assumpto signaculo, negotium huiusmodi devota mente et pura conscientia prosequentur, illám concedimus veniam peccatorum, idemque privilégium elargimur, cpie transeuntibus in terre sancte subsidium in Generáli Concilio a Sede Apostolica sunt concessa. Volumus autem, ut predicationi crucis, que auctoritate Apostolica fit pro subsidio Livonie, Curonie, Estonie ac Pruscie, nullum ex huiusmodi predicatione vestra preiudicium generetur. Vos itaque huiusmodi negotium sub fiducia vobis speciali commissum, sic sapienter et fideliter exequi studeatis, ut predictis Regi et Regno votiva exinde consolatio et nobis spirituális multitudo letitie, ac vobis gratie Divine prémium et favoris nostri proveniat incrementum. Dátum apud Urbem Veterem II. Idus Julii, (Pontiíicatus nostri) anno tertio. (IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. na. I. k. 269.1.)