Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

plenius obtinere. Dátum Anagnie V. kai. Septembris, Ponti­ficatus nostri anno vndecimo. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.) Dénes nádor megerősíti Miklós nádornak Fen helységről 1220. a pannonhalmi szent-mártoni apátság számára hozott Ítéletét. 1237. Dyonisius Dei gracia Palatínus et Comes de Zounuc omnibus tam presentibus quam posteris presentes litteras in­"Bpecturis salutem in Domino. Cunctorum noticie presencium tenore volumus pervenire, quod cum tempore Nicolai Comitis Palatini aule Regie inter Abbatem Sancti Martini et ipsius Conventum ex una parte , et udvornicos Rep s de Fen et po­pulos Regine castrensesque Yesprimienses ex altéra causa fuisset ventilata ; tandem definita eorum causa, eiusdem tenor cause nostre sentencie sub tali forma est presentata: Nicolaus Dei gracia Palatínus stb. (Lásd okmánytárunk I-ső kötetében Miklós nádornak 1220-ki Ítéletét a 94. sz. a.) Nos igitur perlecto tenore presentis carte super facta conuencione inter ipsos, sentenciam Nicolai Comitis ordina­tam secundum iustum processum et rectam intelligenciám esse ratam approbauimus, terrasque pretaxatas, quas Abbas Sancti Martini secundum veram et iustam prosecutionem me­rito obtinuit, eidem domino Abbati iuxta cursum tenoris pre­sentis confirmauimus nostrarum munimine litterarum. Vduor­nicos vero, quos tanquam calumpniatores reperimus contra dominum Abbatem, condemnauimus eos ad abrasionem capi­tis eorum, et pro dampnis maioribus illatis eidem Abbati per ipsos vduornicos condemnauiaius eos in decem marcis , me­dietatem pristaldo nostro Dyonisio de Toh; et per eum ipsas

Next

/
Oldalképek
Tartalom