Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

27. IX. Gergely pápa a megkeresztelt kunoknak, kik a sz.-domonkos­rendüek tanításában ajtatosan részt vesznek, búcsút enged. 1237. Gregorius Episcopus etc. dilectis filiis universis fratri­bus^Ordinis Predicatorum in Cumanie partibus constitutis sa­lutem etc. Ex eo nobis causa magne iucunditatis et exultatio­nis affertur, quod , sicut nuper a fide dignis accepimus, Cu­mani, qui bactenus in cecitalis et ignorantie tenebris ambu­lantes fidem Catbolicam impugnabant, nunc per Dei gratiam via veritatis, que Cbristus est, per vos ipsis exposita, redire volunt ad eultum fidei Christiane. Nos igitur cupientes, ut iidem Cumani ad audiendum verbum Dei, cum per vos in eorum auribus seminatum fuerit, eo libentius currant, quod exinue potiora beneficia se cognoscerint (így)percepisse, dandi indulgentiamviginti vei triginta seu etiam quadraginta dierum, prout expedire videritis, omnibus accendentibus ad prediea tiones vestras, cum ipsas in terra eorundem Cumanorum ex causa predicta feceritis, cuilibet vestrum concedimus auctori­tate presentium facultatem. Dátum Perusii IX. kai. Februa­rii ; (Pontificatus nostri) anno decimo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom