Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

22. Dénes nádor Petent helységet a pannonhalmi apátságnak itéli meg. 1236. Dionisius Dei gracia Palatinus et Comes Bychoriensis uniuersis presens* scriptum inspecturis salutem in Domino. Vniuersorum noticie uolnmus clarescere ; quod cum Andreas filius Ethey, et Petur filius Seraphini conuenissent Abbatem Sancti Martini in nostra presencia super quodam predio no­mine Petent, asserentes quod idem predium memoratus Ab­bas occupasset iniuste, prefatus Abbas sepedictum predium probauit testimonio multorum instrumentorum, quod ipsum predium sibi fuisset astrictum per iudicium quatuor Palatino­rum, scilicet Pothonis, Banconis, Jule et Nicolai, atque per instrumenta supra scripta, quorum prestaldos exprimebat no­minatim. Igitur nos cum interrogassemus prefatos A. et P., utrum uellent ipsa instrumenta falsificare nec ne, ijdem nullo modo presumpserunt ipsis instrumentis contraire. Vnde nos prelibatum predium suprascripto Abbati adiudicauimus per­petuo possidendum, nisi forte procedat ex uoluntate sua, quod ipsum predium uellet uenumdare uel restituere eis pro summa pecunie in supradictis instrumentis expressa. In cuius rei te­stimonium presentes litteras nostro sigillo munitas concessi­mus. Dátum Bude anno Domini M ÜCC°XXX 0VI°. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom