Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

lis pertransire, super hoc iuxta officii nostri debitum , actore Domino procedemus. Dátum Viterbii XVII. kai. Februarii (Pontificatus nostri) anno nono. (IX. Gergely pápa Eegestáiból Theiner id. m. I. k. 142. 1.) 12. IX. Gergely pápa Kálmánt galicziai királyt és szlavóniai her­heczeget inti, hogy a templomosrendüek érdekében kötött egyes­séget megtartsa. 1236. Gregorius Episcopus etc. carissimo in Christo filio Co­lomano Illustri Regi Ruthenorum ac Duci Sclavonie, salutem etc. Non diffitemur, quin graviter doleamus, si aliqua nobis saluti tue ac fame contraria referuntur, cum ex hiis que no­bis hactenus sunt relata, usque adeo te in timore Divini no­minis et ecclesiastice libertatis reverencia radicatum esse cre­damus, ut in Diuine Maiestatis offensam insurgere aliquate­nus non presumas. Sicut enim dilecti filii . . . Magister et fra­tres militie Templi in Ungaria et Sclavonia nobis graviter sunt conquesti, cum ipsi super quibusdam villis, domibus, pos­sessionibus, terris et rebus aliis, quibus a te, ut assernnt, fue­rant spoliati, primo ad te monitorias, et postmodum ad vene­rabilem fratrem nostrum . . . Colocensem Archiepiscopum eiusque collegas executorias a nobis litteras impetrassent: demum inter partes compositio amicabilis intervenit, que li­cet a Sede Apostolica fuerit coníirmata, eam tamen, quod vix credere possumus, servare non curat Regia Celsitudo, contra verbum Regie veritatis, quod nec decet nec expedit utpote fame contrarium et saluti indebite veniendo. Quocirca Serenitatem tuam rogandam duximus et monendam, quate­nus compositionem ipsam studeas firmiter observare, ita quod Regalem Excellentiam commendare merito debeamus : alio­quin quantumcunque tibi deferre velimus, quia tamen illis in suo iure deesse non possimus, qui sumus omnibus in iustitia debitores, dilectis filiis . . . Waradiensi et . . . de Cicador Ci­sterciensis Ordinis Abbatibus Quinqueecclesiensis Diocesis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom