Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
206. IV. Sándor pápa IV. Béla királyt inti, hogy az atyja által oda igért ezer ezüst girát á jei uzsalemi sz. jános-szállodának fizesse ki. 1258. Alexander Episcopus etc ; carissimo in Christo filio . . . Regi Ungarie Illustri salutem etc. Ad tuam memóriám libet frequenter reducere, nec non ante prospectus Regios sepius presentare, quod clare memorie . . . Rex Ungarie, páter tuus, prout magnificentiam decuerat Regiam, se ad partes conferens transmarinas, cum in bospitali Sancti Iohannis Ierosolomitani exhuberare humanitatis in pauperes et infirmos opera eontemplatus muito maiora fuisset, quam prius susceperat ex auditu, reseratis illieo innate pietatis visceribus, dilectis filiis . . . Magistro et fratribus bospitalis predicti mille marcas argenti se daturum promisit annuatim ex erario líegni sui, per fratrum ipsorum sollicitudinem tam piis usibus, quam etiam terre sancte obsequiis perpetuo applicandas, prout in eiusdem progenitoris tui privilegio exinde confecto plenius dicitur contineri. Cogitaverat enim sicut Princeps Caíbolicus, quod et misericordia comes est defunctorum, et elemosina viri quasi sacculus, ad quem urgente necessitate recurritur, est cum ipso , gratiam ut pupillám in presenti conservans, et retributionem biis rependens, qui eam faciunt, in posterum gloriosam. Yerum ne promissionem ex paterna munificentia tam magnifice prodeuntem post ipsius progenitoris decessum ex quavis causa occasui subiacere contingeret, et confirmationis ad etcrnam rei memóriám robur ex tuo munere contulisti, quod eo fuisse nobis cognoscas acceptius, quo magis personam tuam potioribus apud Deum iuvari meritis exoptamus. Sed mirari cogimur, non immerito et moveri, intelleeto, quod promissum buiusmodi eisdem Magistro et fratribus quodammodo infructuosum redditur, dum Serenitas Regia requisita super boc ab eis pluries, et Apostolicis etiam exci-