Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
202. Pál pozsonyi prépost és IV. Béla király kiküldött birájártak, peres birtokra vonatkozó Ítélete. 1257. Uniuersis Christi fidelibus presentes literas inspecturis Magister Paulus Prepositus Posoniensis sinceram in Deo caritatem. . Vniuersitati vestre tenore presencium innotescat, quod cum no3 ex speciali mandato domini nostri Bele quarti Dei gracia Illustris Regis Hungarie inra castri de Karkou, que per quosdam dicebantur indebite fuisse occupata, reuocare deberemus, Endus maior exercitus, Chep, et Mykou ac ceteri iobagiones castri de Karkou, a Detrico et Nycholao, filijs quondam magniDetrici Comitis, sexaginta jugera terre, in quibus scilicet requirebant e conuerso dicti nobiles, illám terram hereditariam esse et fuisse affirmabant. Nos vero ab omnibus ipsius prouincie et comitatus nobilibus et ignobilibus inquirendo invenimus, ipsa sexaginta jugera terre tempore aliorum inquisitorum, videlicet Comitis Zuda, et Nicholay filij Omadeu, et Chepani filij Morchard coram hominibus Regis, videlicet Mortunus filio Och, et Mortun fratre Damasa, ac eciam tempore venerabilis domini Georgij Episcopi Iauriensis per suam Diocesim Iudieis terrarum dicti domini Beíe Regis, invenimus fuisse et esse predictorum nobilium Detrici etNycholay, filiorum Detrici bereditaria; sicut eciam per certas et veras metas idem nobiles comprobauerunt hostendendo, incipientes a tribus metis circa Bazna terram Ecclesie Beati Adriani de Zala non renouate; a fluuio Mirag transit ipsam in parte orientis ad duas metas in latere ipsius fluuij positas; postea vádit ad vnam metam in alto quodam iuxta viam confinando cum terra Farcasij j inde procedit ad duas metas, que separant terram Farcasij a terra filiorum Detrici; postea ad orientem eundo vádit ad tres metas, que separant Vosyan a terra Farkasij et Vrbani; posthec vádit ad Posa Tetey ad duas metas a meridie eiusdem Teteu; postea eundo peruenit