Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

illud, quod Arcbipresbiter confessus fuerat coram nobis, prout família dicti Episcopi publice testabatur. Nos vero quia de valore lapidis non constabat, licet de simplicitate vei pre­sumptione buiusmodi íuisset graviter arguendus, voluimus et pronunciauimus, quod quendam ortum patrimonialem sub terra Sancti Domnii situm, apud Sanctum Nicolaum de Ar­cuz in recompensationem dampni illati concederet Ecclesie Sancti Domnii, ut de eo in perpetuum suam facérét loco il­lius lapidis voluntatem cum suo beneplacito et assensu. Qui nostre voluntati in presentia populi acquievit, et cum suo conseusu presentes litteras nostri sigilli munimine roboratas ipsi Ecclesie duximus faciendas, absolvendo ipsum, quod nullus eundem vei aliquem, qui pro eo esset, decetero in­quietare possit vei etiam impedire. Actum in ecclesia Sancti Domnii. Testes dominus Laurentius Miles Potestas; Petrus Cernecbe, Dobre Dustize Iudices, et alii. Et ego Oprissa Dabrallis examinator manum rneam misi. Ego Amicus Capellinus (így), Communis Spalatensis juratus Nótárius, bijs interfui et de mandato domini Arcbi­episcopi et eiusdem Arcbipresbiteri Prodani rogatus scripsi et consueto signo roboravi. (A bécsi cs. k. titkos levéltárban található hiteles másolat után.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom