Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
189 IV. Béla király a birtokosok kérelmére Yuren nevü helység határjárását erösiti meg. 1257. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmaeie, Croacie , Rame, Seruie, Gaiiicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus, quibus presentes ostendentur tam presentibus quam futuris salutem in omnium Saluatore. Iustis pefiitencium desideriis Principis animum inclinari ordo iuris et vigor exigit equitatis; dummodo quod petitur iusticie non obuiet nec iuri preiudicet alieno. Proinde ad vniuersorum noticiam volumus peruenire, quod fidelis noster Myca ^krardus ad nostram accedendo presencium supplicans postulauit, vt ad terram suam et cognatorum suorum nomine Yuren, in qua a tempore Tartarorum propter inopiam et paupertatem, que ipsos oppresserat, residenciam facere non potuerant, bominem nostrum mitteremus fidedignum, qui eandem circuiret sub testimonio Prepositi et Capituli Jauriensis, et eiusdem metas in litteris dicti Capituli nobis reportaret, si nullus fieret contradictor. Nos igitur ipsius precibus inclinati bominem nostrum fidelem Iurkonem filium Georgii de uilla Eyrus ad ipsam terram cum testimonio Prepositi et Capituli antedicti duximus transmittendum, qui, sicut posthec in litteris dicti Capituli vidimus contineri, cum testimonio ipsius Capituli ad ipsam terram accedens conuocatis omnibus commetaneis et presentibus eandem circuisset, nec vllus de dictis commetaneis extitisset contradictor; quam eciam terram sufficere ad sex aratra simul cum terra vnius aratri Ecclesie Sancti Gregorii, que in eadem concluditur, ijdem Prepositus et Capitulum reseripserunt. Cuius quidem mete, prout in eisdem Prepositi et Capituli litteris vidimus contineri hoc ordine distinguuntur. Incipit enim a parte septemtrionali versus villám Eurken progrediens ad plagara m eridionalem, vbi sunt due mete iuxta viam antiquam , c[ue wlgariter Sohtuch vocatur, quarum