Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

sunt mete antique; et sic per metas asscendendo per nemus peruenit ad primam metam, et sic mete eiusdem terre termi­nantur. Vt autem hec nostra donacio robur perpetue obtineat firmitatis, presentes litteras in testimonium dari fecimus, si­gilli nostri dupplicis munimine roboratas. Dátum per manus magistri Smaragdi Albensis Ecclesie Electi aule nostre Vice­cancellarij dilecti et fidelis nostri. Anno Domini M"CC°L 0 sexto XI 0 kalendas Julij; Regni autem nostri anno XX 0 primo. (A Pozsonykáptalani levéltárból. Knauz.) 180. IV. Béla király ismét megerősíti az, ausztriai sz. kereszti apát­ságnak Leguento nevü birtokát. 1256. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Grallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex uniuersis pre­sentes litteras inspecturis salutem in omnium Saluatore. Ad uniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum statum castrorum nostro­rum in Regno nostro existencium per hostilem Thartarorum introitum confusum pariter et turbatum, in terris et hominibus a castris alienatis ad eadem reuocandis uoluissemus post ip­sorum recessum reformari, et super quadam terra iuxta flu­vium Saar existente, que Curia Regis uocatur, nec non super medietate terre Bissenorum, que Legvontov nuncupatur, quas fidelis noster Abbas Sancte Crucis de Austria nomine eius­dem Ecclesie ex donacione Regia tenuerat, exorta fuisset matéria questionis, tandem, quia constitit nobis euidenterper nostrum priuilegium ante aduentum Thartarorum dátum et ob­tentum, et etiam per instrumenta nostrorum progenitorum, eas­dem sibi collatas hactenus tenuisse, aliis quibusdam terris castri nostri ab ipso reuocatis, que fuerant occupate, prefatas terras cum omnibus suispertinenciis et iuribus apud predictum Abbatem et Ecclesiam Sancte Crucis duximus perpetuo et irre­tractabiliter relinquendam, presenciumque auctoritate ipsi Ec-

Next

/
Oldalképek
Tartalom