Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

1. IV. Béla király megerősíti a Pannónia szent hegyén (Pannon­halmán) Geiza fejedelem és sz. István király által alapított, s ezek és más magyar királyok, számos főurak és honfiak által gazdagon megadományozott szent-mártoni apátság jószágait és jövedelmeit. 1234—1270. In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Vuitatis. Bela Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Chroatie, Rame, Seruie, Ga­licie, Lodomerie, Cumanieque Rex in perpetuum. Quum labilis est hominum memória et rerum turbe non snfficit, congruum est et ad cautelam errorum expediens, quod ea que geruntur in tempore tam in rebus ecelesiasticis quam mundanis ; ne propter obliuionem labantur cum tempore, viuaci litterarum testimonio perennentur ; precipue propter frequentem calum­pniam aliquorum, qui nonnunquam peccatis exigentibus labo­rant clara obfuscare, recta subuertere et ueritatem suo cona­mine subdere falsitati. Hac igitur consideracione inducti uo­lentes indempnitati et quieti Monasterii Beati Martini de Sa­cro Monté Pannonié salubriter cum cautele studio prouidere, omnes terras eius igitur quandocunque et quocunque iusto ti­tulo acquisitas per fidelem nostrum magistrum Albeum Archi­diaconum Nitriensem, uirum utique eircumspectum et discre­tum, iussimus erectis nouis metis et distinctis terminis desig­nari , prout in subditis apparebit, nicliilominus precipientes eidem magistro specificare et redigere in scriptis condiciones, officia seu seruicia cunctorum hominum pertineneium ad Mo. nasterium memoratum, ut per hoc utrique, Monasterio videli­MONUM. HUNtí. HlST. - DIPL. 7 1

Next

/
Oldalképek
Tartalom