Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
140, Ludán földének felét annak tidojdonosai bevallják IV. Béla király részére a budai káptalan előtt. 1250. A B C D Vniuersis presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Budensis salutem in Domino. Insinuacione presencium vniuersitati vestre significamus, quod cum Hozug de Ludan pro se et pro Zoltán fratre suo, Benedictus pro se et pro Stephauo fratre suo de eadem uilla, ab vna parte; Paul plebanus de Papa et Deodatus de Stergoa procuratores domini Regis ex altéra coram nobis fuissent constituti; Hozug et Bene dictus supradicti confessi sunt, quod medietatem terre Ludan iuxta Ypul existentis, que ipsos iure hereditario contingebat, domino Regi vendiderint pro octo marcis argentiperbenniterpossidendam,et eandem summám pecunie per Paulum plebanum et Deodatum de Stergoa eis ad plénum fuisse persolutam. Inspeximus eciam tcnores litterarum domini Regis nobis exhibitarum, quod medietas prefate terre Ludan per Martinum filium Zeura, cuius fűit hereditaria, fűit data domino Regi in concambium cuiusdam terre, que Hurt est appellata. Vt igitur omnia supradicta perpetue firmitatis robur optineant, ad peticionem prenominatorum procuratorum et vendencium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Ambrosij Lectoris, anno gracie Millesimo. CC. quinquagesimo. Aaron Cantore, Tboma tercio Custode, Paulo Decano, et ceteris existentibus. Jegyzet. Eredetie bőrhártya, melynek eltűnt pecséte az alul fölhajtott hártyáról függött. Metszett levél. (A kékkői levéltárban: Fasc. 1. u. 1. Érdy.)