Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

tate contraxit, a quorum onere sic deprimitur Aquileiensis Ec­clesia, sicut fertur, quod eius proventus vix ad solutionem sufficiunt superexcrescentium usurarum. Quare nobis humi­liter supplicavit, ut ne, quod absit, ex defectu sumptuum ce­dere cogatur Ecclesie inimicis , providere sibi super hoc de benignitate Apostolica curaremus. Licet igitur predicte Aqui­leiensis Ecclesie afflictionem nos, qui ecclesiarum curam gerimus generalem, propriam reputemus, debent tamen et alie ecclesie ceterique viri ecclesiastici ex afflictione huius­modi condigne'compassionis sentirepuncturam, cum non tam speciális reputanda sit hec persecutio, quam communis; et Ec­clesia cum sit una, dum in aliqua sui parte cuiuslibet incom­modi flagello feritur, sentiat profecto in reliquis non modicum ex illati sic ictus allisione dolorem : quia sic eius membra, licet multa locisque distantia, in unum corpus compaginat una fides, quod uno eorum saucio non possunt presensili soliditate compacta cetera non languere. Ideoque fraternitatem tuam monemus, rogamus et hortamur attente, mandantes, quate­nus universos Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, Priores ceterosque Ecclesiarum Prelatos tam exemptos quam non exemptos Regni Ungarie ex parte nostra effieaciter moneas et inducas, quod durante hoc guerrarum tempore quolibet anno in duorum millium marcarum argenti summa iam dicto Patriarche studeant subvenire ; íta quod eorum interveniente subsidio ab Ecclesie sue suorumque iurium defensione desis­tere nullatenus compellatur, nosqueex hoc apertius cognosca­mus, eosdem Prelatos libertatem Ecclesiasticam ubique di­ligere, ac illos, qui se pro ea murum defensionis opponunt pleno velle suffragio confovere. Dátum Lugduni VIII. kai. Octobris, (Pontificatus nostri) anno octauo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom