Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

128. Mária királynénak a ver'óczei polgárok szabadságaira és földük határaira vonatkozó privilégiuma. 1248. Maria Dei gracia Regina Hungarie omnibus Christi fi­delibus tam presentibus quam posteris presentem paginam inspecturis salutem in salutis auctore. Ad universorum noti­ciam tenore presencium volumus perveuire: quod uos hospi­tibus nostris de Wereucbe congregatis et congregandis ean­dem libertatis condiciouem duximus ordinandam, quatenus hospites de Segusdex Regie benignitatis gracia favorabiliter obtinuerunt. Ita tamen, quod ipsi singulis annis racione census quadragiuta marcas in monetis domini Regis cum ea­dem celebritate secundum magis et minus, sicut se qualitas temporis obtulerit, in festő Sancti Micbaelis bomini nostro ad hoc a nobis constituto soluere teneantur; preterea racione victus annuatim nobis debent dare sexcentos panes, sex bo­ues pascuales, centum panes, vinum sexaginta cubulos qua­tuor palmarum. Nos siquidem prememoratis hospitibus, ut congregati conserventur, et eongregandi securius valeant sustentari, terram ipsorum certis metis circumquaque duxi­mus distinguendam. Cuius terre prima meta incipit a parte meridionali, videlicet de magna via, que de Waschka ducit versus Wereucbe, ubi est terrea meta sub ilice; inde progre­ditur versus torrentem, qui dicitur Malachka patach, et tran­siens tendit ad quoddam virgultum, ubi est meta terrea; hinc protendendo per metas terreas per quamdam planiciem ve­nit ad viam, que ducit in Wereucbe, et ibi iuxta ipsam viam est meta terrea, et transiens directe tendit ad silvam nomine Kabonak ad viam, que est iuxta silvam Káig, et trans­iens directe per eandem silvam vádit ad quamdam arborem, que wlgo gyrtian dicitur, ubi est terrea meta; et hinc ad quandam viam, que tendit versus Wereuche, ubi est meta ter­rea sub arbore, que ihor dicitur, et inde ad arborem pomife­ram, super qua est meta cruce signata ; et inde tendit ad tor­rentem, qui Scinna patak dicitur; et hinc transiens iuxta sii-

Next

/
Oldalképek
Tartalom