Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
122. IV. Incze pápa szent Márton tiszteletére a pannonhalmi apátságban ájtatoskodó híveknek 40 napi búcsút enged. 1247. Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis fiiis . . . Abbati et Conueutui Mouasterii Saucti Martini de-Pannonia Jauriensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem. Loca Sanctorum omnium pia sunt devotione fidelium veneranda, ut dum Dei honoramus amicos, ipsi nos amabiles Deo reddantet illorum nobis quodammedo vendicantes patrocinium apud ipsum, quod merita nostra nou obtinent, eorum mereamur intern essionibus obtinere. Cupientes igitur Ecclesiam Monasterii vestri ad Romanam Ecclesiam nullo medio pcrtinentis ob Beati Martini merita , cuius et vocabulo insignita,. congruis bonoribus frequentari, omnibus vere penitentibus et cenfessis, qui Ecclesiam ipsam in die dedicationis eiusdem et festivitatibus dieti sancti venerabiliter visitauerint, de Omnipotentis Dei misericordia et Beatorum Petri eo Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, quadraginta dies de iniunctis sibi penitentiis annis s'.ngulis misericorditer relaxamus. Dátum Lugduni XV. kai. Februarii Pontificatus nostri anno quarto.