Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
gistrum Andreám capellanum nostrum Canonicum Jeuriensem, sub eertis metis et terminis a terra ipsorum castrensium segregatam iussimus assignari. Postmodum autem idem Mark ad nostram accedens presenciam a nobis humiliter et instantissime postulavit, quod cum mole oppressus egestatis tantum in suis facultatibus non baberet, unde montem supradictum muro posset circumdare et vallare, vei etiam detinere, ut libere possit exponere uendicioni cuicumque, nostrum consensum prebere dignaremur et favorem. Et quia Regia liberalitas in suis domatiuis nichil debet continere inperfectum, sepedictum montem cum terra, ne per alium emptorem alienetur, pro quinquaginta marcis argenti plene et integraliter persolutis conparauimus ab eodem, quamquam alios tantam summám pecunie nullatenus sperassemus sibi in eo statu existenti aliqualiter obtulisse. Demum uero dilectus et fidelis noster Micou Comes filius Detrici, a nobis diligcnter postulauit ut sibi montem illum cum terra memorata conferre dignaremur. Verum quia idem Micov Comes iterum coram nostre Maiestatis oculis commendari meruit, seu etiam acceptari, quod propter fidelitatis opera fideliter inpensa et indefesse, pluribus et maioribus remunerari dignus habeatur, sepedictum montem cum terra sibi, et per eum suis hcredibus heredumque successsoribus duximus perpetuo conferendum. Et ut bee nostra donacio seu collatio robur obtineat perpetue firmitatis, nec possit ab aliquo processu temporum in irritum reuocari, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum anno Domini M°. CC° quadragesimo septimo, sexto kalendas Decembris. Regn autem nostri anno terciodecimo. Jegyzet. Eredetie szép nagy bőrhártya, melynek alul fölhajtott hasadékaiból vörös és sárga selyemről a Pray (De Sigillis Tab. V. fig. 2.) munkájában nem hiven rajzolt viaszpecsétnek most már csak közepe függ. Ha az itt eléforduló castrum Bulunduc, Bolondócz a trencsíni Beczkó várral ugyanaz : úgy alaptalan azon vélemény , hogy Beczkó máskép Bolondvár vagy Bolondócz nem régibb Zsigmond koránál, mint ezt már mások is észrevették. A kékkői levéltárban : AL. n. 2. Érdy.)