Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

120. IV. Béla király a Szemere nemzetség tagjai közti birtokrende­zésről tesz bizonyságot. 1247. Nos B(ela) Dei graeia Rex Hungarie significamus om­nibus presencium inspectoribus, quod coustituti coram nobis fideles nostri de genere Scemura, videlicet magister Petrus filius Vnga pro se et pro fratre suo Martino, et pro Sena filio Thome, ac pro Ivanca filio Ivance j item Thomas filius Inno­cencij; item Godus filius Seua; item Alexander et Leustacius pro se ac pro Saulo filio Thome, prout sunt confessi, quan­dam terram eorum Stugar nomine in Comitatu Nougradiensi existentem ; quam a Regia Maiestate in concambium terre Luchunch , que alio nomine Tamasy vocatur, obtinuerant quibusdam inter se, scilicet Alexandro et Leustacio prefatis pro triginta marcis etvna vendidisse, exceptaporcionePaznani, qui medietatem quinte partis ex eadebet habere, sicut eisdem presentibus nobis innotuit, et dictam summám pecunie protestati sunt se plene recepisse , supplicantes nobis, vt in huius facti memóriám litteras nostras dare dignaremur. Et quia peticio eorum iusta ac digna esse videbatur, nos eisdem consensum prebentes et fauorem, factam inter eosdem vendi­cionem in memóriám rei sempiternam presentibus duximus confirmandam. Dátum in Zoliim anno gracie M 0CC°XL° sep­timo, tercio nonas Augusti. (Az esztergami káptalannak ugyanazon ügyre vonatkozó okmányából mely alább 127. sz. a. következik.). MONUM. HUNG. HIST. — DIPL. 7. 13

Next

/
Oldalképek
Tartalom