Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
dam Fetend vocant, que est iuxta terram Isac Comitis, que dicitur Mikal, intra Rabam existentem, communi cousciencia et consensu vendidissent dilecto etfideli nostro Isac Comiti viginti marcis, quas in termiuis sibi assignatis plene persoluit, tali tamen condicione inserta, ut si terram eaudem successu temporum vellet aliquis repetere, ipsi iidem predicti liberare tenentur. Petierunt itaque a nobis viri antedicti et fidelis noster Isac Comes humiliter et instanter, ut terram emptam nostra dignaremur auctoritate Regia confirmare. Nos igitur iustis peticionibus ipsorum anuuentes empcionem prefatam tanquam juste et legitime factam duximus confirmandam. Et ne processu temprum ab aliquo possit aliquatenus in irritum revocari, sed semper salva et iuconcussa permaneat : in perennem huius rei memóriám presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine perpetuo roborantes. Dátum in Zoulum per manus magistri Benedicti Praepositi Albensis Aulae nostrae Cancellarii anno gratiae M 0CC°XL 0VII° Idus Julii Regni autem nostri anno quinto (decimo). (Az eredeti után. Czech.)