Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
igitur ordo predictorum fratrum a bone memorie Honorio et Gregorio predecessoribus nostris, et nobis ipsis dignis eorum sit exigentibus meritis approbatus, ne Apostolice Sedis statuta, que humiliter suscipere ac reverenter servare tenemini, contempnere videamini, universitatem vestram monemus attente, firmiter precipiendo mandantes, quatenus conscientie ac fame vestre salubriter consulentes universi et singuli a prenotatis et aliis predictorum fratrum gravaminibus penitus desistatis, subditos vestros ab biis arctius compescendo. Alioquinvenerabilibus fratribus nosíris . . . Archiepiseopo Strigoniensi et . . . Episcopo Vesprimiensi damus nostris litteris firmiter in mandatis, ut vos ad omnia supradicta monitione premissa auctoritate nostra, sublato cuiuslibet contradictionis et apellationis impedimento compellant. Non obstante constitutione de duabus dietis etc. Si vero nec sic mandatis nostris curaveritis obedire, noveritis nos super hoc memoratis fratribus aliter, auctore Domino provisuros. Dátum Lugdini XV. kai. Octobris (Pontificatus nostri) anno tertio. In e. m. scriptum est universis Archiepiscopis, Episcopis etc.