Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
taudos in luce sermonis et rectitudine operis, propositum vobis iter sine quorumlibet otfensione eurratis. Ut autem ministerium vestrum lionoretur plenius et honorabilius impleatur, presentium vobis auctoritate concedimus ; ut in terris, que adhuc Sedis Apostolice magisterio non intendunt, proponere verbum Dei et constitutis ibidem, non obstante, si aliqui sunt excommunicatione ligati, in verbo, officio et cibo, ac in aliis secure coinmunicare, et ipsos, seu etiam alios converti ad unitatem Christiane fidei cupientes recipere, baptizare et aggregare filiis Ecclesie Sancte possitis ; necnon aggregatos eosdem insignire caractere clericali, et ipsos ad Acolitatus ordinem promovere; liceat etiam vobis ibidem redeuntibus ad obedientiam Sedis Apostolice, qui sunt excommunicatione ligati, absolutionis beneficium iuxta formám Ecclesie impertiri, et super eo dispensare cum ipsis, quod receperunt ordines et diviua celebrarunt officia sic ligati. Hoc ipsum vobis sit licitum circa illos de terris eisdem , qui temporibus indebitis vei infra etatem legitimam, aut qui omnes eadem die, vei qui superiores pretermissis inferioribus eonferre seu recipere ordines presumpserunt, si tamen in hoc servata forma talis extiterit, per quam ordines recepissent. Vobis preterea dispensare liceat, ut illi ex.uationibus vestre predicationi commissis, qui post susceptionem sacrorum ordinum, vei in gradibus et casibus a divina minimé lege prohibitis matrimonia contraxerunt, remaneant in eisdem, et bii qui ad Ecclesie Catholice redierint unitatem, ut inter suos habitent, eisque communicent, necnon quod clerici nationum ipsarum publice ad obedientiam Sedis Apostolice redeuntes, gaudeant privilegio clericali. Sit etiam vobis licitum omnium fidelium in terris predictis confessiones audire, ac ipsis iniungere pe1 nitentias salutares, et excommunicatos a canone vei alio modo iuxta Ecclesie formám absolvere, dummodo iniuriam et dampna passis satisfaciaut competenter. Cum irregularibus autem partium earundem in illis casibus, in quibus solent Legati Sedis Apostolice dispensare, ac etiam cum clericis ipsarum partium patientibus defectum natalium, dummodo non sint de adulterio vei incestu aut de regularibus procreati, sit vobis dispensandi facultas : quam circa illos similiter habeatis, qui ab unitate Catholice Ecclesie seu religione vei clericali ordiue