Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

107. IV. Incze pápa Tivadar szász-sebesi plébánosnak megengedi, hogy még más egyházi javadalmat is bírhasson. 1245. Innocentius Episcopus etc. dilecto fiilio Theodoro ple­bano de Malembach (? Míihlenbaeh , Szász-Sebes) Canonico Cibiniensi Ultrasilvane Diocesis salutem etc. Cum beneficia, que in partibus Ungarie obtines, per Tartarorum rabiem sint destructa, et nichil aut modicum percipias ex eisdem, nos devotionis tue precibus inclinati, ut preter eadem beneficia aliud, etiamsi curam animarum babét, recipere licité, si tibi canonice offeratur, ac uua cum eis retinere libere, non ob­stante constitutione generális concilii valeas, auctoritate tibi presentium indulgemus. Nulli ergo (omnino hominum li­ceat hanc paginam nostre concessionis infringere vei ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumperit indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolornm eius se nouerit incursurum.) Dátum Lugduni VIII. kai. Mártii (Pontificatus nostri) anno secundo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom