Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

101. IV. Incze pápa a pannonhalmi apátság és Demeter lovag közti ügyben rendelkezik. 1244. Innocentius Episcopus servus servorum Dei venerabili­bus fratribus . . . Archiepiscopo Strigoniensi et . . . Episcopo Nitriensi et dilectofilio . . . Abbati de Pelis Ordinis Cistercien­sis Vesprimiensis Diocesis salutem et Apostolicam benedi­ctionem. Ex parte dilectorum filiorum Abbatis et Conventus Monasterii Sancti Martini de Pannónia nobis extitit intima­tum, quod cum ipsi contra nobilem virum Demetrium Jauri­ensis Diocesis super quadam iusula, que Abda wlgariter nun­cupatur, ad certos iudices Apostolicas litteras impetrassent, quorum nomina monachus eiusdem monasterii, quem ijdem Abbas et Conuentus pro suis negotiis ad Sedem Apostolicam destinaruut, se ignoare dicebat, cum litteris, in quibus nomina continebantur eorum, et aliis rebus suis fuerit veni­endo ad Sedem eandem, sicut asserit, spoliatus; et diutius coram eis in causa fuisset litterarum ipsarum auctoritate pro­cessum, quia dicti iudices fuerunt a Tartaris interfecti, causa ipsa non potuit fine debito terminari. Quocirca discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, in causa ipsa dictorum iudicum legitimo servato processu ra­tione preuia procedatis iuxta priorum continentiam litterarum. Quod si non omnes his exequendis poteritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Dátum Lugduni X. kai. das Januarii Pontifiatus nostri anno secundo. (Eredetie a szent-mártoni főapátság leve'ltárában.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom