Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

97. • IV. Incze pápa ugyanerről az esztergami és kalocsai érsekek­hez. 1244. Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili­bus fratribus . . . Strigoniensi et . . . Colocensi Ar­cbiepiscopis salutem et Apostolicam benedictionem. Dilecti filii . . . Abbas et Conventus monasterii Sancti Martini de Pannónia sua uobis petitioné monstrarunt, quod karissi­mus in Christo filius noster . . . Illustris Rex Vngarie eisdem quasdam villás Billarn, Gunyu et Vduorch, quas clare memorie Andreas páter eius in dedicatione ecclesie dieti Mo­nasterii eis contulit, et decimas ad eorum Monasterium per­tinentes contra iustitiam abstulit et ipsis restituere contradi­cit. Cum igitur Serenitatem Regiam deceat religiosos viros diligere ac eos in suo iure fouere, ipsum monemus, et rogamus et bortamur attente, ut, si est ita, predictas villás et decimas ob reverentiam Apostolice Sedis et nostram Abbati et eon­ventui restituat memoratis , ita quod exinde Deum mereatur babere propositium, nosque devotionem eius dignis in Domino laudibus commendemus. Quocirca fraternitati vestre per Apos­tolica seripta mandamus, quatenus dictum Regem ad id mo­neatis et inducere procuretis. Dátum Lugduni XIII. kai. Ja­nuarii Pontificatus nostri anno secundo. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom