Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

94. IV. Incze pápa inti IV. Béla királyt, hogy a pannonhalmi apát­ságnak vissza adja annak elvett birtokát és jövedelmeit 1244. Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei karissimo in Christo filio . . . Regi Hungarie Illustri salutem et Aposto­licam benedictionem, Licet adversitates multas pertuieris propter tyrampnidem discurrentium Tartarorum ; non tamen credimus, quod res alienas, illorum maximé, qui postpositis omnibus, Diuinis se obsequiis perpetuo deuoverunt Cum igitur, sicut ex parte dilectorum filiorum Abbatis et Conuen­tus Monasterii Sancti Martini (de Pannónia) Jauriensis Dio­cesis fűit propositum coram nobis, tu eorum miseriis non compatiens, quorum monasterium amissis fere bonis omnibus ab eisdem Tartaris est destructum, ad manus tuas decimas, possessiones, reditus et res alias contra iustitiam receperis eorundem, Celsitudinem Regiam rogandam duximus atten­tius et monendam; quatenus considerato prudenter, quod grandis acervus inficitur partis adiectione corrupte, ipsis predicta cum fruetibus perceptis ex eis pro Apostolice Sedis et nostra reverentia sine difficultate restituas, ut teneris ; pre­ces nostras taliter impleturus, quod Diuinam exinde gratiam et fauorem Apostolicum merearis. Dátum Laterani III. kai. Maij Pontificatus nostri anno primo. (Az eredeti után. Czech.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom