Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

91. IV. Béla király Kezteló, SukésZela helységekre vonatkozó ado­mánya a német rend számára. 1244. Bela Dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gaiiicie, Lodomerie Comanieque Rex vniuersis Cbristi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino. Quamquam Regalis Sublimitas omnibus se requirentibus pro­visionis munera liberaliter debeat elargiri, multo magis bis tenetur, qui mundo mortui vivunt Deo, vt quod tribuit in pre­senti, cum multiplicato fructu recolligere debeat in futurum. Hae igitur consideracione inducti omnibus tam prensentibus quam futuris tenore presencium volumus fieri manifestum, quod nos terras Kezteleu et Suk ad Castrum nostrum Nitri­ense, et terram Zela ad Castrum Zulgageuriense pertinen­tcs, cum omnibus suis attinenciis, quibus eas castra J-abue­rant memorata, sub eisdem metis etterminis, fratribus de domo Tbeutonica Hospitalis Sancte Marié et ipsorum domui, quos ob familiaritatem et servicium devotum nobis et Corone Regie multipliciter impensorum recommendatos habuimus in visceribus caritatis, in perpetuam elemosynam duximus con­ferendas, ita quod populi illuc congregati seu congregandi ea in omnibus gaudeant libertate, quam babent hospites do­mus Templi et Iíospitalis Sancti Jobannis in Regno nostro constituti; exprimi volentes, quod eosdem qopulos nullus ju­dicum preter Regiam personam vei preter illum, cui Regalis Excellencia specialiter commiserit, judicare presumat, sed omnes causas eorum villicus eorum discutiat. Qui sijusticiam non fecerit., ipse villicus, vei eciam, prout necesse fuerit, ali­qui ex villa per pristaídum babenteni literas nostras causas citacionis et citandorum nomina continentes sub testimonio ydoneo et legitime, ad nostram citentur presenciam. Ceterum firmiter inhibemus, quod nullus Baronum nostrorum super po­pulos ad predictas terras convenientes descensus audeat facere violentos; sed cum ipsos illuc divertere contigerit, justo ipsis pretio omnia comparentur. Ad bee concessimus

Next

/
Oldalképek
Tartalom