Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

84. Konrád, frisingipüspök, a kosztníczi püspök és káptalanhoz a mongol veszedelemről. 1241. Reverendis in Christo fratribus et amicis venerabili Episcopo Constanciensi ac eiusdem loci Capitulo universo. C(onradus de Tölz et Hobenburg) Dei graeia Frisingensis Episcopus sincere caritatis affectum cum salute. Quod parvi­tatis mee consilium, quamvis exiguo tytulo suffultum requisi­vistis, discretioni tamen vestre offeram cum accedenti affectu. Ad boc non soluni speciális dileccio me movet, nerum eciam ecclesie utilitas generális quam in defensione nominis Cbri­stiani contra Tartaros uiriliter aspiratis. Consulo igitur nobis since roanimi mei iudicio, quatenus propositum ucstrum Diuina gracia preconceptum lucere in actu faciatis glorioso, uideli­cet ut ad occurrendum genti maledicte cum terre uestre prin­cipibus uos preparetis, ita dumtaxat ut victualia hominibus et equis neccssaria collocando in Danubio, quantum poteri­tis, premittatis. Quod si procurare nequiueritis, premittatis in uia progressus uestri emptorem uictualium, quoniam cara erunt. Ceterum relictis nouis, que de Tartaris ante aduentum nuncii uestri resonabant, in die recessus nuncii predicti noua taliter emerserunt, quamvis nondum certa ueritate coníirmata; scilicet quod Rex Boemie, qui cum quadraginta millibus ar­matorum , et sexcentis (?) millibus Teotonicorum uenerat ob­uius Tartarorum genti, ex consilio Regis Hungarie secessit, timens ex insultatione ipsorum ualida et inexpugnabili scan­dalum irremediabile ac mortis periculum evenire. Ad bee fama insonuit, quod cum septem babeant exercitus distinctos, tres exercitus eorum Danubium uiolenter transierunt. (Hormayr után, Goldene Chronik von Hohenscliwangau. II. oszt. 70. 1. 10. sz. a. Czech.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom