Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

13. IX. Gergely pápa a csanádi püspök mellé kinevezendő coadjutor iránt intézkedik. 1241. Gregorius Episcopus etc. dilectis filiis . . . Abbati de Pelis Cistercieusis Ordinis, Vesprimiensis Diocesis, et J. de Civitella Subdiacono et Capellano nostro, salutem etc. Cum olim nostris esset auribus intimatum, quod venerabilis fráter noster . . . Cenadiensis Episcopus oculorum esset lumine destitutus, et senio sic confractus , ut curam non valeret ge­rere pastoralem, nos super hoc . . . Magistro Hospitalis, . . . Abbati de Bechon et Luce Canonico Jauriensi sub certa forma direximus scripta nostra: verum sicut intelleximus, dictus Magister et eius college ipsum Episcopum iniquo favore fo­ventes et deferentes homini contra Deum, in executione man­dati Apostoliéi iam elapso triennio et amplius proeedere ne­glexerunt, in Cenadiensis Ecclesie, que quasi iacet destituta pastore, enorme preiudicium et gravamen. Hinc est, quod no­lentes hoc sub dissimulatione transire , mandamus, quatenus inquisita super premissis plenius veritate, si eum oculorum lumine destitutum, aut senio inveneritis sic esse confractum, coadiutorem idoneum adiungatis eidem. Contradictores etc. Dátum Laterani VII. Idus Februarii. Pontificatus nostri anno XIIII. (IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 177. 1.) MONTLM.UUNG.HI8T. - DIPL. 7. 9

Next

/
Oldalképek
Tartalom