Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

sens esse debetis et eopia uobis dabitur inpugnandi et exci­piendi eontra huiusmodi testimonia. XV. (Sine dato.) Dilectissimo amieo suo domino W. illustri ministeriali de Arnstein F. Diuina miseratione Abbas Scotorum Wienne et Cb. Prepositus Newinburgensis deuotas oraciones eum ob sequio. Innotescat nobilitati uestre, quod nos iudices delegati a domino Papa propter contumaciam W. de Ouen Abbatem Sancte Crucis uerum possessorem constituimns in prediis illis Pomgarten, que dominus Cb. de Általi eidem Ecclesie <lona­uit. Vnde auctoritate Apostolica uobis mandamus et in remis­sionem peccatorum uestrorum iniungimus, ut Abbatem Sancte Crucis in possessionem prediorum illorum inducatis et indu­ctum uiriliter defendatis. XVI. (1237. circa Novembrem.) F. Diuina miseracione Abbas Scotorum Wienne et Ch. Prepositus Newinburgensis Patauiensis Diocesis domino W. militi de Ouen Waciensis Diocesis salutcm in Domino. Quia causam, que uertitur inter Abbatem Sancte Crucis et ucs ex altéra parte cum Decano Newinburgensi, de cuius uobis con­stitit necessitatis absentia, a Romana Curia suscepimus ter­minandam, et nos sepius citati a nobis nostrum spreuistis mandatum, Abbas in possessionem prediorum Pomgarten, de quibus questio uertitur, primo a nobis induci obtinuit. Nunc uero elapso anno crescente culpa et uestra contumacia con­stitutus est a nobis uerus possessor, et reseruata est uobis de nostro beneíicio questio proprietatis. Propter quod manda­mus uobis sub pena excommunicationis, ne Abbatem uel Mona­sterium Sancte Crucis super prediis illis in Pomgarten, que dominus Cb. de Altab illi Ecclesie contulit, inquietare ullate­nus presumatis, alioquin contemptum et contumaciam uestram digna animaduersione cobercebimus. XVII. (Sine dato.) Reuerendo in Cbristo patri ac domino suo M. venera­bili Episcopo Waciensi F. Dei gracia Abbas Scotorum Wienne et Cb. rrepositus Newinburgensis deuotas oraciones cum di­lectione filiali. Nouerit Sanctitas uestra, quod nos iudices de­legati a Curia Romana super causa, que uertitur inter Abba­tem Sancte Crucis Pattauiensis Diocesis et W. militem de

Next

/
Oldalképek
Tartalom