Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
XI. (? 1236. Augustus 1-je'n.) Viro illustri et discreto domino W. de Arnstain nobili ministeriali F. Diuina miseratione Abbas Scotorum in Wienna, et F. Decanns Newinburgensis oraciones et salutem in Domino. Nouerit benignitas uestra, quod nos iudices delegati a Curia Eomana super causa, que uertitur inter Abbatem Sancte Crucis et dominum W. de Ouen super quibusdam prediis in Pomgarten, propter nimiam contumaciam, et Apostolice Sedis contemptum eundem W. contempnauimus et possessionem eorundem prediorum Abbati adiudicauimus. Cum ergo sine effectu parui reputetur momenti, nos de uirtutis uestre constantia presumentes uobis auctoritate Apostolica districte precipimus et in remissionem peccatorum uestrorum iniungimus, ut ipsum Abbatem in possessionem rerum petitarum inducere et inductum uiriliter defendere non obmittatis. Nos enim rebelles et resistentes tenemur auctoritate Apostolica per censuram ecclesiasticam cokercere. XII. (Sine dato.) Venerabili plebano domino E. in Lovkse F. Diuina miseratione Abbas Scotorum in Wienna et F. Decanus Newinburgensis orationes et salutem in Domino. Nosse uolumus discretionem uestram, quod nos ex Apostolica delegatione super causa, que uertitur inter Abbatem de SanctaCruce et dominum W. de Ouen super quibusdam prediis in Pomgarten, eundem W. nimis contumacem, rebellem et inobedientem iusticia dictante per sententiam condempnauimus et possessionem rerum petitarum Abbati adiudicauimus. Verum, quia nichil ualet adiudicare, nisi sententiam cum effectu corporalis possessio comitetur, dilectionem uestram monemus et auctoritate nobis iniuncta districte precipimus, ut sententiam a nobis latam executioni mandetis, Abbatem in possessionem rerum, de quibus questio uertitur, inducendo et defendendo inductum, resistentes, contumaces auctoritate apostolica excomunicetis effectum sentencie intendentes. XIII. (Sine dato.) Venerabili in Cbristo patri ac domino Waciensi Episcopo F. Scotorum Abbas in Wienna et Ch. Newinburgensis Prepositus et F. eiusdem loci Decanus iudices a Sede Apostolica delegati salutem et orationes in Domino. Commissam