Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
Criptamferratam V. Idus Augusti. (Pontificatus nostri) anno XIIIL In e. o. Colomano Regi Duci Sclavonie. (IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 179. 1. V. ö. IX. Gergely pápa két más bulláját Fejérnél, Cod. Dipl. IV. köt 1. r. 184. és 204. 11.) 65. IX. Gergely pápa IV. Béla királyt ismét felszólítja, hogy a Rómában tartandó egyetemes egyházi zsinatra követeit küldje. 1240. Gregorius Episcopus etc. carissimo in Christo filio . . . Illustri Regi Ungarie salutem etc. Dux exercitus Domini Moyses, iudicia Dei coram Israhele proponens, ad locum, quem elegit Dominus, et sacerdotem Levitici generis in causis ambiguis recurri precepit: huiusmodi autem in Cliristum translato sacerdotio, eius Vicarius, Romanus Pontifex Petrique successor, multo maiorem, quam legis veteris sacerdos, obtinens potestatem, 'delatas ad ipsum a finibus terre consultationes et iurgia, sic sue sententie diffinicione decidit, quod et presentibus litibus finis imponitur, et quid in futuris debeat servari negotiis, posteris declaratur. Porro, quia succedentium varietates temporum diversorum novitates casuum nonnunquam pariunt, que ad solvendas suorum perplexitates, nexuum multorum prudentum consilia exquisita requirunt, per Apostolicam Sedem orthodoxi patres statuerunt convocari concilia, in quibus salubri formata consilio sententia firma dissolveret, quicquid difficultatis nodus questionis proposite contineret. Ob hoc quidem nuper considerantes, quod instantis malitia temporis negotiis diversis et arduis non solum Romanam, verum etiam universalem angit Ecclesiam; etcupientes in hiis sub ea providentia et discretione procedere, quod et ipsa negotia optatum, auctore Deo, finem suscipiant, et exinde honor Ecclesie generáli, et salus populo Christiano consurgant; Serenitatem Regiam Apoatolicis exoravimus lit-