Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
Comitatu itaque Posoniensis de generacione Ethuruh sunt decem mansiones, quorum nomina: Sebec, Otlius, Mortunus, Jacobus, Elias, Orsag, Otbmar, Ethuruh, Clemens et Texe. Item de generatione Mogor sunt duodecim mansiones, quorum nomina: Andreas, Endres, Bank, Batha, Ckuth, Uros, Saul, Balalch, Dionisius, Symoun, Karachun, Chekend. Ut igitur omnis scrupulus de ipsorum statu et libertate obtenta ab antiquo removeatur in posterum, nec possit successu temporum ab aliquo retractari, in firmiorem rei memóriám presentes eisdem literas nostras concessimus duplicis sigilli nostri munimine perempniter roboratas. Dátum in castro Suprun, per manus magistri Benedicti Prepositi Budensis aule nostre Subcancellarii anno gratie M.CC.XL.XIIII. kai. Julii Regni autem nostri anno quinto. (Bartal után , Commentariorum ad históriám status jurisque publíci Hungáriáé aevi medii, Pozsony 1847, II. k. mantissa III. 1. Czech.) 61. IX. Gergely pápa a pannonhalmi apátság és a somogy megyei papság közt a tized ügyében intézkedik. 1240. Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis . . . de Bochon Cisterciensis Ordinis et . . . de Tuchon Abbatibus et . . . Priori de Bochon Vesprimiensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem. Exposuerunt nobis dilecti filii . . . Abbas et Conuentus Sancti Martini de Pannónia Ordinis Sancti Benedicti, quod cum inter ipsos ex parte una et sacerdetes Comitatus Simigiensis, Vesprimiensis Diocesis, ex altéra coram venerabili fratre nostro . . . Prenestino Episcopo tunc in partibus illis Apostolice Sedis Legato super quibusdam decimis questio uerteretur, mediante tandem ipso Episcopo amicabilis inter eos compositio interuenit, ad quam obseruandam dieti sacerdotes se iuramenti uiuculo astrinxerunt. Sed iidem contra iuramentum prestitum temere uenien-