Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
41. Vnicus, köröshegyi pap végintézete. 1237. Ego Vnicus clericus — — Arpas, de villa Keurushig recolens nouissima mea, et cogitans, quod decor huius mundi fugit uelud umbra, et nunquam in eodem statu permanet; sed sola illa, que ad Diuinum locum augmentandum conferuntur immutabilia apud Deum reseruentur, vniuersitati uestre tenore presencium duxi significaudum ; quod porcionem quandam in uilla Keurushig, übi domus mea fundata est, ad duo iugera iure empticio ab antiquo a me possessa contingebat, Ecclesie Sancti Martini de Sacro Monté Pannouie contuli, sub testimonio domini Jacobi Archidiacoui Simigiensis et Cabani Curialis Comitis Simigiensis, et quam aliarum plurium illius patrie personarum, in perpetuum possidendam; tali tamen condicione, quod quoadusque uiuerem, in eadem permanerem sine alicuius contradiccione uel calumpnia aliqua interueniente. Nos ergo. J. Archidiaconus predicte parrochie ad rogatum predicti clerici donacioni predicte sigillum nostrum imponi fecimus, et postmodum in argumentum fidei iussimus conseruari. Dátum anno ab IncarnacioneDomini. M 0CC°XXX Ü septimo. Quia Kete venditor terre predicte confessus fűit coram nobis, illa duo iugera terrarum eidem V. clerico libere uendidisse. (Eredetie a szent-mártoni főapátság leve'ltárában.)