Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

213. A pápától kiküldött végrehajtók a 204. sz. alatti pápai bxdlá­nak foganatosítását sürgetik. 1235. P. miseracione Diuina Simigbiensis, T. Tychoniensis Abbas et Prior Tychoniensis, uniuersis Ecclesiarum Prelatis per Hungáriám constitutis presentes litteras inspecturis salu­tem in Domino. Nouerit iam dudum uestra uuiuersitas litte­ras summi Pontificis recepisse sub hac forma: Gregorius Episcopus stb. (Következik IX. Gergely pápa fenebb 204. sz. a. olvasható bullája.) Quia vero error cui non resistitur approbatur, et uiros decet ecclesiasticos prouidere, ne dissoluatur neruus disci­pline ecclesiastice, quia rem inuenimus ita esse, uestram vni­uersitatem omni affeccione qua possumus in hac parte duxi­mus exorandam, auctoritate domini Pape uobis firmiter in­iungentes, quatenus predictam excommunicacionis sentenciam in ipsos plene et firmiter faciatis obseruari, et a uobis arc­cius euitari, ne censura ecelesiastica uideatur omnino con­temptni. Sciat eciam uestra vniuersitas, quod sub eadem forma domino Episcopo Vesprimiensi tanquam ordinario scripsimus, rogantes diligenter eundem, et auctoritate domini Pape firmi­ter iniungentes, ut per se et per suos subditos ipsam senten­ciam firmiter facérét obseruari, et ab omnibus arccius euita­rentur, donec eisdem Abbati et Conuentui satisfacerent, et cum nostrarum testimonio litterarum ad Sedem accederent Apostolicam absoluendi. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom