Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

ötödik helyen: Miklós nádor 1226-ki ítélete, mint fenebb 130. sz. a.; hatodik helyen: Miklós nádor 1226-ki ítélete, mint fenebb 131. sz. a.; hetedik helyen : Miklós nádor 1220-ki ítélete, mint 91. sz. a.) Nos igitur ea, que a sepe dicto Palatiuo sunt diffinita, rata et firma habentes presenti pagina dupplicis sigilli nostri munimine auctoritate Regia in perpetuum roboratam confir­mauimus. Actum anno Dominice Incarnacionis millesimo CC.XX.(V)IIII. Regni nostri anno XX 0. sexto. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.) 156. II. Endre király privilégiuma, melylyel az ausztriai szentkereszti apátság Leguentov nevü bessenyö birtokának lakosait adómente­seknek nyilatkoztatja. 1229. Ego A(ndreas) Dei gracia Rex Hungarie omnibus pre­sens scriptum inspecturis notum facio, quod Abbati Ecclesie Sancte Crucis in Austria super terram Byssenorum nomine Leguentov, quam eidem per priuilegium contulimus, talem concessimus libertatem, quod de triginta mansionibus homi­num , quos ipse Abbas super eandem terram collocauit, nul­lám exactionem, uidelicet nec libertinos denarios, nec pon­déra , nec tributum, nec tricesimam , nec aliquam collectam lucri camere nostre, nec ullam omnino pensionem, que succe­dente tempore in Regno nostro emergere possent, alicui per­soluat, set remota contradiccione qualibet tota illa pensio ad usus Abbatis predicte Ecclesie colligatur, quam pro remedio anime nostre, predecessorum successorumque nostrorum in donum Deo oblata sunt. Et ideo terram dictam cum iam dictis prouentibus sic extra cameram nostram liberrimam ac exem­ptam esse uolumus, sicut nobis a Deo retribui cupimus. Con­cessimus etiam, ut populus dicte terre nec ad incidendas in-

Next

/
Oldalképek
Tartalom