Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

19. II. Béla király a Sopron vára és a bakonbéli apátság jobbá­gyai közt támadt s Zalamad nevü földre vonatkozó egyenet­lenségekről intézkedvén; egyszersmind az apátság birtokát ha tározza meg e tekintetben szorosabban. 1135. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie Rex in perpetuum. Notum fieri volumus vniuersis tam presentibui quam futuris : Quod cum quandoque grauis altercacio fuis set inter jobagioues castri de Suprun et monasterii Sanct Mauricii de Beel pro terra illa, que vocatur Zalamad, et in presencía nostra ex vtraque parte fuisset lis proposita, ca­pellanum nostrum nomine Gregorium ad eandem terram destinauimus considerandam, qua considerata rei veri­tatem ab eodem nouimus. Igitur precepimus eidem Regia auctoritate, vt sicut veritas exigebat, terram eandem mona­sterio de Beel assignaret, quod et ita factum est. Circumda­tur autem terra illa palude, que vocatur Urtou, babens fenum et piscaciones et pascua atque cetera necessaria ad bumanum vsum pertiuencia sufticiencia; terram autem arature babét ad vnum aratrum et dimidium. In Noztup predio assignauit terr am ad quatuor aratra; aratorain autem nomina sunt bee: Achna, Gove, Reguca, Ruoz, Sarc, Surnuc, Feled, Nuasa; et babét predium illud arbores fructiferas, siluam, fenum et alia necessaria ad humánum vsum pertinencia satis. In predio Thes assignauit terram ad vnum aratrum; aratorum autem nomina sunt hec : Vulcan, Scemd, Baca; liabet autem pre­dium illud omnia necessaria ad vsum humánum pertinencia. In predio Guon assignauit terram ad vnum aratrum; arato­rum autem nomina sunt hec: Tapa, Rupa; liabet autem illud predium omnia necessaria ad humánum vsum pertinencia mixtim cum villanis. In predio Zelch assignauit terram ad duo aratra; aratorum autem nomina sunt hec: Prezne, Homa, Mortun; habét autem predium illud omnia necessaria ad hu, manum vsum pertinencia mixtim cum villanis. In predio Vindurna assignauit terram ad tria aratra ; aratorum autem MONUM. HÜNG. HIST. - DIPL. 6- 4

Next

/
Oldalképek
Tartalom