Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
libertatem in nullo unquam deberet fraudare; nec Episcopum vei Primatem aliquem nisi ab eorum velle electum illis dare coníirmationem. Deinde hoc idem similiter supra saucta quatuor Evangelia hic sunt Laurentius Strigoniensis Archiepiscopus, Marcellus Vaciensis Episcopus, Simon Quinque Ecclesíensis, Mattbaeus Vesperensis (Vesprimiensis), Georgius Gerrensis, Sixtus Varadensis, Fulbertus Colocensis cum ceteris Hungáriáé Episcopis. Comites vero majores omnes hoc idem juravere, quorum paucorum nomina scio, hi sunt: Joannes Palatínus, Cledinus, Mareus, Saulus, Saunicus, Vguranus, Theobaldus, Jandinus et multi alii, quorum nomina aut nunquam scire curavi, aut si scivi in memória non habeo, quae si omnium scirem, et vellem ponere nomina, in altum nimium nostra turgesceret pagina. Nam praeter Regem et Episcopos, et Comites magnós jnravere hoc idem et multi centurionum. Ille enim, qui Provinciám Dalmatiae subesse Regi disposuerat, securus esse volebat per multas et mágnás personas sibi suisque successoribus et eorum heredibus, antiquam fore debere libertatem. Ad memóriám vero tantae confirmationis tres cruces aureas dedit Rex, supra quas et quae superius explanavimus coníirmaverat. Vnam videlicet Jaderiensi Ecclesiae, aliam Spalatensi, etiam Arbensi, simul quosque Nobiles Provinciáé ad se vocavit. Hac ergo securitate pace firmata, simulque terra tota per circuitum praevisa Rex regressus est in Vngariam. (A „libri pactorum" ezímü velenczei statuskönyvek első kötetének 239 levele után. Közölve volt már az Új Magyar Muzeum 1853-iki octoberi füzetében 538. 1. ; és a Magyar Történelmi Tárban II. köt. 170.1.)