Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

que religiosi homines, et ego Rex Ladizlauus monasterium Saneti MARTINI supra Montem Pannoniae situm prout Regia uis concessit, multis condonauimus opibus. Vnde vero ne per uiolentiam aliquorum vei fraudem, seu per negligentiam ali­quid depereat, ego Rex Ungariae L(adislaus), eonsilio om­nium Regni mei Primatum curavi dinumerare, ac commen­dare huic cartae scriptum. Et ut propter antiquitatem negli­gentiae non daretur, iussimus ut ad memóriám posteris per succedeutia tempóra observaretur. Quae autem tradita sunt, quaeque adquisita eidem sanctae Dei Ecelesiae ab his prae­fatis hominibus cum cunctis suis redditibus in terra, in aqua, in tributo, et omni videlicet substantia et facultate continen­tur sub liac denotatione: VIIII Capsae cum altaribus, qua­rum duae auro paratae, una here (aere) deaurato, IIII argenteae, duae vero osseae. XIIII Cruces, quarum decem aureae lapidibus pretiosis optime comptae, una ex integro argentea, tres hereae deauratae, ex quibus vero adhue qua­tuor in processione ferendae cum deargentatis manubriis. VI Textus evangeliorum,cum totidem plumatiis.Vna tabula electro parata, in qua signum domini teneretur, alia ossea. XXIIII Calices, quorum tredcim aurei, tres gemmis parati. IIII Turibula, unum ex integro aureum. IIII Candelabra pa­ria deargentata: exceptis his unum candelabrum ex inte­grum (így) argenteum absque socio.Duae serrae argenteae cum coclearibus: ex his aureum unum. Vasculum argenteum in quo Corpus Domini continetur. Duo urceoli argentei, urceulus argenteus cum pelue ad abluendam manum. IIII Vasa ar­gentea ad benedictam aquam. Aspersorium argenteum simul auro et cristallo paratum. Tres scutellae argenteae cum ca­thino argenteo. X Ciphi, quorum unus est electro paratus, alius ligneus, deaurato haere circumtectus, caeteri vero ar­gentei. I Cornu ex integro argenteum, aliud cornu argento deaurato paratum. Tria paria baccinia. Pallia uero altarium ac cortinae palliis paratae Lili. Ex his cortinis duae margi­nibus obsitae. Dorsalia pallia sex. Coopertoria sedis III. Duo pallia, unum artificiose argento consutum. Indumenta sacerdotum sunt XLI cum omnibus quae intus necessaria sunt, ex quibus sex sunt aurifriso paratae, pontificum ac ab­batum ordinibus congrua, inter quae cophiam, pectoralemque

Next

/
Oldalképek
Tartalom